[140] Viro multum reverendo Domino Kopischio, Pastori ecclesiae Landshuttanae, tantum primo quantum digno, Praesidi scholarum prudenti, Patrono Musarum mansuetiorum optimo, salutem dicit observans Günther
Reficit adhuc mentem, Patrone optime, nuperae memoria jucunditatis, quam non solum ex cimeliorum pretiosiorum apparatu, verum etiam ex humanitate ista Tua, et doctrina cepi; gratulabar de Te tanto viro ecclesiae vestrae, gratulabar patriae, gratulabar quoque mihi, mihi inquam, qui inter plurimas fortunae difficilis iniquitates misere lacessitus, nihilo secius commercia Musarum adnato amore prosequor, ac omni earum affabilitate fruor, ac quemcunque solidioris scientiae cultorem et patronum integra animi pietate aestumo; bonis placere viris semper studeo, si itaque et Tibi placere studeam, nollem, et vel levitati meae, vel ambitiosae mercenariae aut subdolae temeritati adscriberes. Erit proxime, ubi remotis arbitris Tibi coram praesenti praesens sinceri affectus documenta probare possim. Hac vice nihil est, quod magis desiderem, nisi illud, ut prudenti Tua benevolentia ac urbanitate imposterum quoque videar non indignus. Si quid est, quod amicorum dolor et pietas honori et cineribus affinis Grosstinziensis per Musas Phoebo interprete dederit, mittere vel ad legendum velis summisse requiro. Hoc quod clancularius Musae meae labor impetu perquam praecipiti nomini Thebesiano nuper consarcinavit, illo ipso vultu quaeso accipe, quo meum ex improviso accessum primum tolerasti. Salute conjugi suavissimae ante dicta nil nisi vota pro vestra utriusque incolumitate et meritis adnecto. Vale.