In beatum obitum Ornatissimi, juxtim ac optimæ spei adolescentis, Thomae Uphagen ad præstantissimum atque integerrimum virum Dn. Thomam Uphagen, piè defuncti parentem:
Qvos Genius, quos ingenium, quos Phoebus & ipsæ
Fama beat multô nomine, morte cadunt:
Et decorat grato, quos florida flore juventa,
[121]Mors inopina sua falce repanda metit.
Nos, simul ac orimur, gelidis mors excipit ulnis,
Casibus & variis vexat, adusque necat
Hinc simul ac orimur, morimur. trahit ortus opacum
Occasum: morimur nos, simul ac orimur.
Inde, quid est aliud, longam quod vivere vitam
Mortales dicunt, atque diu morier?
Noli igitur nimium, pater, indulgere dolori,
Quod dulcem natum, qui dedit, ipse tulit.
Nec dicas: obit ante diem dulcissima proles.
Namque diu vixit, tam bene qui moritur.