[Concives, animi dulcissima pignora, fratres]

[110]
Concives, animi dulcissima pignora, fratres,
Et tu, qui felix nomen, amice, tenes,
Parthenopa reduces exultans dextra salutat,
Musaque Pindæi portio parva chori.
An non Herculeos dicam superâsse labores,
E mensos spatio tam mala tanta brevi?
Non loquor ardentes immiti sidere Soles,
Qui non adsvetis langvida terga premunt.
Sudans meta deest, non turbo pulveris atri,
Qui luctatores obruat atque tegat.
Adsunt incultæ fastidia longa, necesse est
Quam bis cancrorum repere more, viæ.
Sunt quibus in reditu terra humida maduit imbres,
Qui vix supportent tam leve pondus, equi.
Non desunt homines æternæ occasio rixæ
Quosque viatori tædia ferre juvat.
Scandere opus montes, opus est superare paludes,
Invitum pisces quærere sæpe juvat.
Sed sunt deliciæ merces optata laborum,
Quas fovet in gravido Parthenopea sinu.
Est aliquid, totas si pergustare liceret,
Nec ceu Niliacas deproperanter, aquas.
Non hic est requies, non hic est mansio certa,
Nec possunt molli membra jacere toro.
Totam subripuit cum lucem cura videndi
Quæ mons, quæ vallis Neapolitana tenet.
Nocte dein totâ fessos insecta lacessunt,
Et mordax angit ruffa vel atra cohors.
[111]
Est hæc hydra velut, quam si tua clava domavit,
Surgit vindictam sævior illa petens,
Esset opus totas insomnem ducere noctes
Hanc si quis pestem perdomitare velit.
Esset opus manibus venari semper apertis,
Artes fœminei perdidicisse chori.
Cum lux prima novo stellas deducit Olympo,
Nec dum maturo percalet aura die.
Membra levare decet, placidumque expellere somnum,
Qui matutinæ frigora lucis amat.
Ardua flammivomi scanduntur culmina montis,
Et fallax Sisiphos ludit arena novos.
Hic tristis campi species offertur adusti,
Suspirat clades terra sonora suas.
Luce sequente juvat fugientes quærere Bajas,
Eque suis tumulis Puteolum eruere.
Pars absorbta mari, pars flammis cessit & iræ
Victoris, partem terra revulsa tegit.
Primò hic Pausilipus squallenti nocte sepultis
Pectora captivo pulvere tota tegit.
Flavi dirus odor pergentes sulphuris angit,
Non opus est tabaco, non opus helleboro.
Repere per cellas, saxis hærere voluptæ est.
Et sua præcipiti fidere colla jugo.
Non satis in superas hic est enitier auras,
Si non & terræ viscera visus adit.
Alcidæ similes tentatis limen Averni,
Quod paucis nummis nocte dieque patet.
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras
Hoc opus hic labor est, est tamen arte minor.
[112]
Sunt isthæc animis ludi quærentibus alta,
Alcides superat, vos superatis idem.
Non vos Elysii carcer suavissimus arvi
Detinet, aut nobis invidet iste lacus.
Ad nos lætantes, dulcissima triga, reditis,
Pergite sic læti patrium adire solum.
En mea jam vobis Silesia brachia tendit,
Atque in complexus hospes amica ruit.
Sat jam terrarum vidistis, satque locorum
Vos casta aspectat Penelopeja domi.
Ite domum saturi, tempus venit, ite laborum,
Curaque vos faustæ posteritatis agat.
Parvulus Æneas vestra sic ludet in aula:
Qui, quæ vos olim, regna videre queat.
Qui, quid mutatum, quæ sint perfecta, reversus,
Barbato patri sæpe referre queat.

Der annotierte Datenbestand der Digitalen Bibliothek inklusive Metadaten sowie davon einzeln zugängliche Teile sind eine Abwandlung des Datenbestandes von www.editura.de durch TextGrid und werden unter der Lizenz Creative Commons Namensnennung 3.0 Deutschland Lizenz (by-Nennung TextGrid, www.editura.de) veröffentlicht. Die Lizenz bezieht sich nicht auf die der Annotation zu Grunde liegenden allgemeinfreien Texte (Siehe auch Punkt 2 der Lizenzbestimmungen).

Lizenzvertrag

Eine vereinfachte Zusammenfassung des rechtsverbindlichen Lizenzvertrages in allgemeinverständlicher Sprache

Hinweise zur Lizenz und zur Digitalen Bibliothek


Holder of rights
TextGrid

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2011). Abschatz, Hans Aßmann von. Gedichte. Gedichte. Vermischte Gedichte. [Concives, animi dulcissima pignora, fratres]. [Concives, animi dulcissima pignora, fratres]. Digitale Bibliothek. TextGrid. https://hdl.handle.net/11858/00-1734-0000-0001-D559-F