[Me licet a partu nullum susceperit ostrum]

[60] Vitae curriculum guntheri P.L. Caes.


a se ipse scriptum. A. 1716.


Me licet a partu nullum susceperit ostrum,
Huc regum pueris quod decus usque fuit,
Nec licet alta sciat primordia sanguis avorum,
Nec cunis steterint arma virique meis:
Haec tamen, ut noris, quis sim, quo sidere natus,
Pauca, jubemur enim dicere, lector, habe!
Inferior qua se mediam fere vallibus infert
Elysia et virides Polsnia volvit aquas,
Finitimis patitur triplices urbs montibus umbras,
Sarmatico inde, reor, nomine Strega venit.
Magna foret, nisi magna suis foret ipsa ruinis;
Pars nil, pars tumulus, parsque superstes adest.
Orbe quidem celebris praestantia terrae,
Sola cui quondam gloria Lemnos erat.
Heic primum vitiis steriles attraximus auras,
Quando facit dubiam sol reditusque diem.
Tempora si quaeras, annorum pone bis octo
Secla, novem decades, quintus ab inde dabit.
Mense Venus natale suo mihi temperat astrum
Ac dedit octava cernere luce jubar.
Non genus Aeneadum, sed honestus contigit ortus
Atque salutari notus in arte parens.
Altera huic peperit post me duo pignora conjux,
De quibus una jacet, vivit et una soror.
Imbuit ipse pater proprio nova corda labore
Et rude formavit moribus ingenium.
Saepe, quoad fieri tempus morbique sinebant,
Suave docens nimiam fecit amare fidem.
Eluit ille meis Musarum fonte soporem
Ex oculis toties, quot Notus arma gerit.
Traximus in seram Phoebi commercia noctem,
Tullii ubi nobis suada sodalis erat.
At magis ipse tamen Musarum in castra ferebar,
[61]
Tum quoque, cum cano vultus honore caret.
Indolui non raro puer, cum pulsa negarent
Pollice adhuc tenero reddere fila sonos.
Saepe mihi Nasonis erant fata omnia votum,
Si mihi tam felix flere Thalia foret.
Non immune puer transegi a casibus aevum,
Adhaesit juveni sors minus aequa comes.
Trimus ab incauto confregi brachia lapsu
Laeva; gelu merso quinta nocebat hyems.
Vix tria cum patrios coluissem lustra penates,
Svidnicium invito me pede fata trahunt.
Heic Aganippaeis se Westria lavat in undis,
Ex quo Caesarea stat Schola structa manu.
Sex ego, nec volui nec posse manere putabam,
Aestates studiis heic quoque frango meis.
Publica Leubscheri nec non privata docendo
Sedulitas Pindi praevia monstrat iter.
Crescit amor vatum vestigia pergere, nec me
Proposito livor detinuisse valet.
Vota suo nec fine carent; tentavimus aequor,
Et data non fidis vela fuere notis.
Nostra theatrales aptavit Musa cothurnos,
Risit ad immixtos Svidnia tota jocos.
Hinc tibi me Viadrus, dives Francfordia, mittit.
Nescio cur oculis non bene visa meis.
Excipit adventum citior discessus, et idem,
Qui faciem, mensis mox quoque terga videt.
Prima hyemis flumen contraxerat omne tyrannis,
Autumnoque gravis jam Capricornus erat.
Saxonicis vix noster agris finitur et error,
Nosque beat placido Leucoris alma sinu.
His jam convenio, nunquam meditatus, Athenis
Castalidumque domos Hippocratisque Scholas.
Nunc ita nobilior nostri flos carpitur aevi,
Quae restent jubeat tempora laeta deus.

Hoc intempestivo poeseos Latiae abortu
[62] Viri Magnifici Dni Decani Comitisque
Palatini jussui obtemperaturus,
patriam, parentes, natales
vitaeque huc usque ductae
rationem
profitetur

Johannes Christianus Güntherus Stregensis Silesius Medicinae Studiosus.


License
Der annotierte Datenbestand der Digitalen Bibliothek inklusive Metadaten sowie davon einzeln zugängliche Teile sind eine Abwandlung des Datenbestandes von www.editura.de durch TextGrid und werden unter der Lizenz Creative Commons Namensnennung 3.0 Deutschland Lizenz (by-Nennung TextGrid) veröffentlicht. Die Lizenz bezieht sich nicht auf die der Annotation zu Grunde liegenden allgemeinfreien Texte (Siehe auch Punkt 2 der Lizenzbestimmungen).
Link to license

Citation Suggestion for this Edition
TextGrid Repository (2012). Günther, Johann Christian. [Me licet a partu nullum susceperit ostrum]. Digitale Bibliothek. https://hdl.handle.net/11858/00-1734-0000-0003-235C-E