[Longa quid Ausonium corrumpunt otia plectrum?]

[16] Nobilissimae fratrum germanorum Georgii / Henrici / Guilielmi / Gotthardi reibniziorum equitum silesiorum trigae musas wratislavienses salutaturae, svidnicensibus vero 14. calend. aprilis a 1714. valedicenti bene precatur eorundem commilito integerrimus.


Johannes Christianus Güntherus, stregensis, L.L.A.A. apud svidnicenses cultor.


Longa quid Ausonium corrumpunt otia plectrum?
Musa quid antiquam vis temerare fidem?
Luminibus madidum torpentibus excute somnum,
Ocyor atque novum fac resonare melos.
Non decus est, resides buxo languescere nervos,
Nec bene continuo membra sopore valent.
Oppressam solvunt finita silentia vocem,
Labraque Castalio flumine lota canunt.
Praesenti steriles praegnantur numine sensus,
Et sacer afflato funditur ore furor.
Pergite Pierides vestro succurere vati,
Qui socias coeptis optat habere manus.
Cynthia jam famulos coelo suspenderat ignes,
Altaque provectae tempora noctis erant;
Morpheus, expansis ubi me contexerat alis,
Talia sublato cernere sole jubet:
Stat nemus Elysiae tangens confinia gentis,
Hercyniam veteres nomen habere ferunt;
Densior occisos heroës arguit arbor,
Caesorumque creber sanguine crescit apex.
Sarmata victrices fugit hic exterritus umbras
[17]
Fratris, et invisum pallet adire locum.
Fama tulit Grajas iter huc flexisse Camoenas,
Cum cuperet nostro Delius ore loqui.
Hosce per anfractus sylvarum ferre videbar
Confusos Lemurum non sine fraude gradus.
Postque retardatos, quo numine nescio, gressus
Ignotas cupido lumine lustro plagas.
Proxima pratorum series et amoena voluptas
Me vocat et dubios in sua rura pedes.
Diversae ancipites regionis reddit ocellos
Praesentis facies praeteritique color.
Nox ibi dispersis dominatur tota tenebris,
Hic videt apricum vallis aperta diem;
Inde, viatori faciens convitia cornix,
Brutorum insidias omine ducta monet;
Auribus hinc blando commendat guttura cantu
Certior aeterni nuntia veris avis.
Firma stat oblatum propius spectare voluntas,
Ingeniumque loci fertilis urget iter.
Floribus arva fluunt, stellataque lilia passim
Nobilitant tepido lacte Junonis agros.
Tramite luxuriat patulae lascivia myrti,
Altior ornatam laurus opacat humum.
Nardus odoriferis infecerat aera succis,
Corpore mox toto nasus ut esse velim;
Injussae crescunt violae, quas patria tellus
Purpureis patitur bella movere rosis.
Non teneros laedunt mordentia frigora foetus,
Perpetuo vitis germina vere rubent.
Multa seges calathi sublato fluctuat aestu,
Cum Zephyrus grato basia rore vehit.
Hic hospes Boreas nunquam divertit et Auster,
Jura nec hospitii Sirius exul habet.
Erranti torrens cursu virgulta secabat,
Unde loquax pulsi littoris unda sonat.
Quid moror? Hesperidum quicquid jactaverit hortus,
Quique Semiramia pensilis arte fuit,
[18]
Non valet invidiam nostris accendere campis,
Queis quoque Thessalicis gloria major erit.
Dumque vago circum tentabam compita visu,
Cominus ingentem surgere cerno domum.
Ardet inaccessos mens indefessa penates,
Sed prohibet faciles semita rara vias.
Ergo mihi bivii mox per compendia ducto
Horrorem moles fert pretiosa sacrum;
Pascitur arx oculos, cujus praesentia formam
Auget, et aspectu pensat euntis onus;
Fronte superba suo coelum nubesque lacessunt
Marmora fulmineis non ruitura dolis;
Vestit ebur postes, sequitur vestigia jaspis,
Cara sub aurato pondere ligna gemunt;
Interiora micant sectis penetralia gemmis,
Egregiusque mihi me rapit iste labor;
Cum Phrygius muto pugnat certamine pictor,
Ars pretio palmam cedere victa negat.
Quadrupedes picto mirabar vivere pastu,
Aemula naturae queis dedit ora manus.
Interea attonitus subito clamore gementis
Vicinas tremulo pollice pando fores.
Limen adhuc obicemque manu plantisque tenebam,
Cum video humana plangere voce deam.
Terruit aspectus; genium numenque Lyceï
Cerno, salus nostrae quo valet alma scholae.
Adventusque mei repetens dea nescia planctus,
Jusserat indociles ordinis esse comas;
Utraque firma manus capiti fultura ministrat,
Alternatque pias officiosa vices;
Undantes lacrymis oculos relliquerat ignis,
Exanguesque genae jam morientis erant.
Solvit labra dolor, gravidam suspiria linguam,
Talia quae nunquam verba silenda dedit:
Siccine mortales fatorum occulta potestas
Non magis ac stabili numina lege trahit?
Non satis est parcos nobis concredere cives,
[19]
Hos etiam paucos diminuisse juvat.
Mansuram studiis ubi jussit condere sedem
Caesaris aeternae gratia laudis opus,
Praefeci eximios partito munere patres,
Quorum aetate licet praesidioque frui,
Elegique duos docta de gente magistros,
Qui me rectorum praeside sceptra gerunt.
Coeruleum paucis gaudebam crescere coetum,
Maximus ipse sua qui bonitate fuit;
Amissi gravior pretio jactura videtur.
Officit exemplo dicta probare meo.
Vah! dolor est veteres primosque migrare colonos,
Vah! pudor antiquum sie abiisse decus.
Leucoris ipsa mei retulit monumenta laboris,
Atque brevi rerum Lipsia testis erit.
Emorior, quoties venturi temporis augur
Infelix claros vix reor esse dies.
Scilicet ista meum populat vastatio Pindum,
Desertumque mihi mox Helicona dabit.
Me miseram, vacuas nisi det mihi Cynthius aures
Atque velit pubem constituisse novam!
Per juga, per saltus, nemorumque remota vagabor,
Et gnatos luctu consequar orba parens.
Responsurus eram, manibus cum lapsa retractis
Janua terribili ter crepat icta sono.
Excitor, ast oculis falsum mentita soporem
Mens suspecta suae fata quietis habet,
Et sermonis opem casu frustratus iniquo
Labra locuturi sentio aperta vigil.
Non ego nocturna reduces ab imagine sensus
Mendaci lusos nocte fuisse querar.
Perstrepit occulto, mirum! schola nostra tumultu,
Tritoniae coeco murmure templa sonant,
Conveniunt patres ordoque vocatus equester,
Illustres cumulat pulchra corona viros.
Cernimus augustos, velut aurea sidera, vultus
Conjunctumque hilari cum gravitate decus.
[20]
Nec patet, in quorum consessus vertat honorem,
Aut quibus hoc decoris det numerosa cohors.
Jam memini (nisi forte simul meminisse dolebit)
Vestra abitum, juvenes, lingua diserta petet.
Ambiguam vicit nox veri praescia mentem,
Noctis et absolvit lux inimica fidem.
O nimis infaustae non irrita somnia noctis!
Justa meam fecit flere querela deam.
Svidnia, ne lacrymis parcas; tibi, crede, gementi
Proximus ancillas commodat amnis aquas.
Quid tamen huc lacrymae? Lacrymis nec fata moventur,
Perdita nec lacrymae reddere salva queunt.
Indulgere pio quaedam fas esto dolori,
Caetera laetitiae nunc, schola moesta, dabis.
Te, dilecta parens, nunquam genuisse pigebit,
Dulcia foecundae nomina matris habes;
Aspice felicem, natos, tua gaudia, turbam,
Olim hi, posteritas quos veneretur, erunt.
Te, juvenum flos, terna patris generosa propago!
Te loquor, officii causa probata mei.
Aequaret titulos si nostra scientia laudis,
Quos tua virtutis praemia dextra cupit,
Ingrederer vestrae, juvenes, primordia gentis,
Et canerem, sero gens quod in urbe cluat.
Non Aganippeo glacies me fonte coercet,
Pagina quod scioli vix semidocta crepat,
Pollice nec raso brevior mihi redditur unguis,
Ut quererer digitos dedidicisse chelyn.
Vestra sed, o juvenes, praeclara modestia nostrum
Invitum merita laude retraxit ebur;
Quem lateat vester studiorum strenuus ardor,
Quique sua probus est improbitate labor?
Invenies nigros excussa albedine cygnos,
Corvorumque nivem saepius orbis habet.
Nobilis et multo nunc inveniatur agello,
Graeca cui sordet lingua placetque fides.
Nec vestri spernunt Graecorum scripta labores,
[21]
Communique luem cum grege ferre pudet.
Ite, sinu foveat placido vos alma Budorgis,
Spes implete, deo non renuente, patrum.
Non lupa rava viam nec vulpes foemina turbet,
Sed fortuna comes vota secunda ferat.
Sic patrii forsan cineris se busta movebunt,
Vestraque reddiderit membra sepulta salus.

License
Der annotierte Datenbestand der Digitalen Bibliothek inklusive Metadaten sowie davon einzeln zugängliche Teile sind eine Abwandlung des Datenbestandes von www.editura.de durch TextGrid und werden unter der Lizenz Creative Commons Namensnennung 3.0 Deutschland Lizenz (by-Nennung TextGrid) veröffentlicht. Die Lizenz bezieht sich nicht auf die der Annotation zu Grunde liegenden allgemeinfreien Texte (Siehe auch Punkt 2 der Lizenzbestimmungen).
Link to license

Citation Suggestion for this Edition
TextGrid Repository (2012). Günther, Johann Christian. [Longa quid Ausonium corrumpunt otia plectrum]. Digitale Bibliothek. https://hdl.handle.net/11858/00-1734-0000-0003-2613-9