[381] J.F.P.Q.
Horrida præteritis mater Germania sêclis,
ignorata Heliconi, & rarò cognita Musis,
aspera sylvarum tenebris, gregibusq; ferarum
plena cruentarum, rigidis inculta colonis,
excoriata quibus præstabat bellua amictum,
& Ceres optatas epulas, sitientibus amnis
sufficiebat aquas, sibi nîl cupientibus ultrà,
quàm premere imperio varios crudeliter hostes;
temporis anfractu quo non exculta nitore est?
Est ea facta biceps Parnassus: ea alma Sororum
facta novensilium sedes, & regia Phœbi,
blanda Oratorum nutrix, & patria Vatum,
Eusebies, Themidos Mystas, cœtusque Medentum,
Artificum turmas, (metuat quos Dædalus ipse,
Architasve Tarentinus, celebrisve Lysippus,)
amplexata, fovens, & multo munere mulcens.
Roma rubens, cum Teutonicas fracta adspicit arces;
hæccine, ait, vetus illa fuit spelunca ferarum?
Vestimentorum quanto splendore superbit?
Quas non lautitias expromit? Apitius escas
hinc petat omnigenas, potumque Philoxenus optet.
Unica deêrat adhuc genitalis cultio linguæ:
& peregrina colebatur sartago loquendi.
Nunc cùm seclorum lacrymabilis ultimat ætas,
hæc quoque cura coquit Germanum, ut verba loquatur
Germana, & pura, & nitida, expurgataque verba:
omnibus ut pateat linguæ decus & Majestas;
quæ nec Romulidæ molli, Græcove bibaci,
nec grandi Hispano cedat, Gaollove novanti.
Sed quibus extolli Vernacula nostra potissit
laudibus ex merito, Clajus cras monstrat, Eoa
pabula cùm fuerint animæ à Pastore reposta.
Vos, Mecœnates, Huic perbreve tempus adeste,
& nostris porrò studiis, veluti ante, favete.
P.P. Norimb. 27. Octobr. Anni 1644.
Johannes Michael