De utraq; Latina nim. & Teutonica, Poësi
CL. Viri Dn. Johannis Clai etc.
Ingenium Clajo, Clajo dedit ore rotundo
Teutona Musa loqui, Romula Musa loqui;
Sic tamen, in facili ut siet haut discernere, utrinam
(Certe ego non ausim) palma ferenda siet.
Sive etenim Latiæ licet indulgere Camenæ,
(Sic me Phœbus amet!) nil nisi mulsa canit.
Seu vacat, atq; vocat Germanica Pieris, audit
Parnassus (juro) dulcius ipse nihil.
[261]Hæc animos atq; illa trahit, rapit imò, volentes
Sed rapit (ô, sine vi, vis violenta tamen!
Haut magis, haut (sic credo) fides Thracis enthea Vatis
Rexit, cum Silvas traxit & ille feras:
Haut Amphyoniam, muros quæ condidit urbis
Thebanæ, potior visa movere chelyn.
Mirum igitur quid sit, modo si mea rustica Musa
Obtutum Clai, victa rubore, fugit?
Interea quam vis amet intime, & eminus istud
(ô rarum!) exemplum Musæ utriusq; colat?
Joh. Georgius Styrzel,
Rotenb. Tubarin. Consul.
Mense Decemb. A. Ch. 1647.
Nürnberg/ In verlegung Jeremiæ Dümlers/
Anno 1648.