Approbatio 3.
De mente Superiorum legi attentè isthæc vernacula Poemata M.V.P. Laurentii ex Schnüffis Concionatoris, Capucini, quem benè & utiliter tempus flendi per orationem, & tempus canendi per sacram hanc Poësin distinxisse comperi; cùm ex hoc ejus florifero Parnasso non nisi odorem vitæ in vitam emanare senserim. Alii [7] verbo clamant coæqualibus suis, & peccatores ad pœnitentiam invitant; iste secundùm Evangelistæ dictum etiam tibiis cantat, ut aberrantes in lege Domini saltare doceat. Quandoquidem ergò, quod Elisæo quondam Psalte coram canente, hoc etiam lectoribus, vel auditoribus hujus sacræ Psalmodiæ proventurum esse non ambigam, ut nempe Spiritum Domini inde supra se venientem persensuri sint. Ideò, ut sonus hujus libri in omnem terram per publicum prælum exeat, dignissimum censeo. Dabam Wangæ 2. Augusti 1681.
F. Lucianus, Guardianus ibid.